Home
Fächerangebot
Alte Sprachen
Aktivitäten
Nos, grex Latinae linguae magistrae Thiele, excursionem Bremas in museum "Focke" fecimus. Ibi paulum plus de Herculaneo didicimus. Nunc interrogabis, quid Herculaneum sit. Haec quaestio nobis a viro amico responsa est. Qui Curtius Hilarus nominatur. Sed non per museum ducti sumus, ut fieri solet. Primum nonnulli nostrum viro adesse debuerunt toga vestire. Nunc perambulatio nostra incipere potuit - perambulatio Latina lingua. Certe primum haec lingua insolens nobis visa est. Nonnullo post autem eam paene bene intellegere potuimus.
Nunc scimus longos annos linguae Latinae discendae utiles fuisse. Nam intelleximus, quid ille nos diceret. Sed interrogatur, quo nos hac lingua, quae iam diu mortua sit, uti possimus, nisi in praeteritum tempus antiquorum Romanorum forte proficisciscamur. *subridens*
Nunc autem tandem de Herculaneo loquamur! (Haec, quae sequentur, non solum verba ducis sunt, sed etiam demonstrationes ex libris sumptae cum iam multum temporis post excursionem praeteritum est et itaque multa ex memoria abierint.)
Herculaneum antiqua urbs in Campania sita est. Fama
est urbem a heroe Hercule conditam esse - inde nomen: Herculaneum. Urbs apud
montem Vesuvium sita est. Si quis cogitat « illic clades facta est, tum non decipitur. Nam
ibi in anno 79 post Christum natum, ut Plinius dixit, pulcherrimarum clades
terrarum accidit. (Epistula 6,16,2). Etiam
dixit ante diem nonum Kal. Septembres hora fere septima matrem suam nubem inusitata et magnitudine et specie apparere vidisse (Epistula 6,16,5). « Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea
cognitum est), oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis abor
quam pinus expresserit.» (Epistula 6,16,5). Vesuvius eiecit saxam liquefactam.
Id Pompeis coniungere solemus, qui famosiores Herculaneo sunt. Sed haec urbs
eminet, quod pumicibus a putore custodia est. Nam pumices aerem ab ea
retinuerunt et ita putorem retinuerunt, ut multa conservarentur. Itaque cibos
antiquos, ut panes ovosque videre potuimus; sed etiam pulchra tectoriola et
magnificas statuas, quibus prius divites villae ornatae erant. Et res usus
cottidiani vidimus; exempli gratia: urnae et ornamenta et papyri. Etiam
Herculanenses a putore custoditi nobis demonstrati sunt. Fuga capta homines
iram Vulcani non effugere potuerunt, ut interirent. Familiae fuerunt, quae in
amplexu sub pumices sepultae sunt.
Excursio admodum bona fuit. In primis mirati sumus nos multum Latinae linguae intellegere.
Mai Kuginuki, Abitur 2007