Home Fächerangebot Alte Sprachen Ergebnisse aus dem Unterricht

Lateinische Schülertexte

Rufus suburam timet (von Nicklas Höft, Klasse 5b, 2009/10)

Rufus dona habet, nam Quintum et Claudiam visitat. Rufus cogitat Quintum cum statua et Claudiam cum speculo delectare. Villa Quinti extra muros sita est. Itaque Rufus per Suburam it et timet. Subura angusta et non pulchra est.
Hic habitant fabri, liberti et servi. Alii asinos saccis onerant, alii servi adiuvant. Subito virum mortuum videt. Rufus timet et festinat, quod Subura Rufum multis periculis terret.

© MMX Nicklas Höft, 5b

Rufus amicos salutat (von Nicklas Höft, Klasse 5b, 2009/10)

Quintus atque Claudia Rufum exspectant. Rufum salutant:“Salve“. Tum villam intrant. Quintus et Claudia gaudent, nam Rufus amicis dona parva dat. Tum servae Rufo cibum et vinum dant. „Multas horas per vias Suburae errabam. Virum mortuum videbam. Subura me terrebat.“, Rufus narrat. Quintus:“ Ibi vita molesta et dura est.“
„Hic autem iucunda“, Claudia respondet, „Servi servaque nos cibis et vinis delectant.“ Tum per hortum eunt. Quintus: „Statuis Graecis hortum nostrum ornare cogito. Hic iam statua Parthia et statua Hispania stat.“ Hodie Rufus non iam redit. Sub vesperum enim per Suburam ire periculosum est.

© MMX Nicklas Höft, 5b

 

Institutio1 (von Coraly Martin, Klasse 7s1, 2009/10)

Salutamur a magistra: „Salvete!“
Deinde salutamus magistram: „Salve magistra!“
Deinde incipit institutio. Corrigimus2 negotium.
Postea dictat3 magistra nostra nobis epistulam.
Deinde corrigimus epistulam.
Postea legimus librum4 de animali.
Deinde institutio finitur5.
Tum magistra nos dimittit.
Deinde est institutio linguae Graecae6.

Vokabelhilfen:

1) institutio – Unterricht
2) corrigere – verbessern, korrigieren
3) dictare – diktieren
4) liber – Buch
5) finire – beenden
6) institutio linguae Graecae – Griechischunterricht

 

Benjamin Diethelm (6b, 2006/07)

De moribus Germanorum

C. Cornelius Gallus in Germania multa de moribus Germanorum didicit. Hic litterae, quas Aureliae scripsit, sunt.

C. Cornelius Gallus Aureliae suae salutem
Ego tibi de moribus Germanorum scribo. Liberi neque legere neque scribere discere possunt, quod patres pueros principibus distribuunt. Illi pueros armis pugnare docebunt. Germani milites boni sunt. Itaque nos Romani Germaniam totam fortasse numquam expugnare poterimus.
Valeo. Etiamne tu vales? Mihi hic vinum, quod in conviviis semper habemus, deest. Quando, Aurelia, iterum convivium cum vino habebimus? Quando tandem Romam videbo et Romae ero? Id interrogo, sed certe respondere non poteris. Quamquam non adsum, amor meus firmus manebit. Exspecta me! Fortasse mox redibo. Vale!

Ludus Romanus

Liberi Romani, quorum parentibus divitiae non erant, domi docti non sunt. Magistri liberis multa docuerunt. Liberi autem, quorum parentis magnae divitiae erant, domi a servo, qui saepe erat Graecus, docti sunt. Alii mane ad ludum ibant. Quinque annos ludum visitabant. Interdum miseri erant, quod magister eos virga verberabat. Sed liberis etiam praemia dabat, cum ei bene didicerunt.
Sed quid liberi discebant? Iam scripsi magistros multa docuisse. Legere, scribere, cantare discebant. Sed etiam litteras Romanas legerunt.

Quid nos ab insidiis Germanorum tegit?

C. Octavius Sabinus Marco amico de Germanis narravit. Tum Marcus interrogavit: "Quomodo ab insidiis Germanorum tecti sumus?" Sabinus: " Magister tuus te non bene instruxit! Imperator Domitianus opus aedificavit, quod a multis laudatum est. Limes est. Milites Romani ibi multos labores agunt." Marcus: "Non ignoravi limitem in Britannia esse. Romanos, qui ibi habitant, ab insidiis Caledonum tegit." "Ita est. Altera pars limitis, quae hic est, lapidibus multis exstructa est. Altera limitis pars, quae inter Germaniam liberam et provinciam Germaniam est, ex vallo fossaque constat.", Sabinus respondit. Marcus: "Sed cur Germani nos interdum temptant?" Sabinus: "Ignoro. Fortasse est causa milites nostros aliquando partem Germaniae expugnavisse. Fortasse nationes singulae illam partem aliquando expugnabunt. Milites autem adhuc provincias nostras bene defenderunt." "Me bene instruxisti.", Marcus dixit.

 

Lukas Diethelm (6c, 2009/10)

Gallus captivus Germanorum est. Sed filium principis vici Cheruscorum, „Cariovaldas“, in proelio servavit. Itaque Cariovaldas eum valde exspectat. Cerevisiam cum eo bibit et bonum cibum Germanorum edit. Sed Gallus in eius hospitio laetus non est. Aureliae, amicae suae, epistulam scribit: „Quando tecum vinum Romanum bibam? Quando amicus tuus cibum Romanum edet?“ Sed Romam redire non potest. Etiam epistulam non Romam tradere potest. „Fortasse“, in epistula scribit, Inguiomerus et Segimerus, quod prope Romanos regionem explorant, occassionem habent.“

 

Bienus cum multis mercibus in plaustro duis bovibus tracto Coloniam Augustam Rauricam prope Limes sitam petit. Quod armatus est, latrones non timet. Subito virum in fossa videt. „Quis es? Quid hic agis? Fugistine?“ Is respondet: „Sextus Iulius Bassus sum, veteranus Coloniae Augustae Rauricae. Sed non fugi. Hic sedeo et conspicio hoc monumentum.“ Nunc etiam Bienus monumentum conspicit. Interrogat: „Quid litterae in monumento scriptae significant?“ Sextus: „Explicabo has litteras!“ Inscriptio „IOM IR ET GL L POMPEIUS GRATINUS MILES LEG VIII AUG BF COS PRO SE ET SUIS“ est. Sextus: „L. Pompeius Gratinus, miles, qui stipendia cum me fecit et miles legionis VIII Augusti erat, hoc monumentum aedificavit. Monumentum Iovi optimo maximo, Iunoni Reginae et genio loci pro se et suis consecravit. BF COS, Beneficarii Consulares sunt, milites, qui pontes et vias tegunt, sunt.“ Bienus contentus est. Itaque Sextus desiderat se a Bieno visitari...

 

Colonia Augusta Raurica saepe a veteranis, velut Sextus, tegitur.

Oportet, quod Germani coloniam iterum atque iterum oppugnant. Itaque Sextus et veterani ceteri revocati in coloniam manserunt.

Sextus Bienum diu exspectavit. Putavit se a Bieno contemni. Qui tandem per apertam portam hortum intrat et villae Sexti appropinquat. Servus Sexti interrogat: „Quis es?“ „Gallus, amicus tui domini, sum. Sed Bienus vocor.“ Servus: „Sextus et Aemilia uxor te diu exspectant.“ Sextum et Aemiliam arcessit. Sextus: „Salve, amice! Putavimus nos veteranos a te contemni. Sed nunc apparuisti. Gaudemus te nos visitare.“ Et Aemilia: „Ita est. Certe exspectavisti te a nobis cum cibis a servis paratis delectari. Etiam ita erit.“ Bienus gaudet: „Gratias habeo.“

 

Postkarte (von Sibylle Schad, Abi 2010)

 

 

zurückblättern | Seitenanfang | Sitemap | Impressum